Rinloz vertauscht seinen Besitz in Ober-Lauchringen gegen den Besitz des Klosters Rheinau in Detzeln
Datierung: 844 (Januar-August)
Ausstellungsort: Im Klettgau
Notum sit omnibus fidelibus tam futuris quam presentibus, qualiter ego Rinloz, cogitans de temporalis vitae meae povisione et aeterna beatitudine trado ad monasterium, quod dicitur Rinaugia, quicquid in pago Chleggowe in villa Louchiringa et in illa marcha proprietatis in praesenti habere dinoscor eo pacto commutacionis nomine potestativa manu contrado, ut ego ab eiusdem monasterii rebus per concessionem Gozperti comitis et consensionem fratrum, quicquid in pago Alpegowe in villa, quae dicitur Tezzilnhein, hereditario iure habet, recipiam et illud quondam meum in hereditarium ius monasterii relinquam Actum in pago Chlegowe in comitatu Adilberti, coram Gozberto comite testibusque idoneis Si quis hanc commutacionem frangere voluerit in erarium regis auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et nichilominus haec commutacio firma stabilisque permaneat Anno II Hloclewici regis, anno autem Sergii papae II.