Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum fieri cupio omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Euuruuin tradidi partem hereditatis mee ad eclesiam sancti salvatoris que est constructa in pago Ruricgoa, in loco qui dicitur UUerithina, super fluuio Rure; hoc est quod tradidi: duas iornales de terra in Uuiti pro remedio anime mee et pro eterna retributione. Ita tradidi, traditumque in perpetuum esse volo et prumtissima uoluntate confirmo, stipulatione subnixa.

Acta in UUerithina monasterio, XV kalendas iulias, anno IIII regni domni Hlotharii regis, indictione VII. Haec sunt nomina testium qui hoc uiderant et audierant: Signum Euuruuini qui hoc tradidit in Uuiti iornales II. Signum Helmbratti. Signum Frithubaldi. Signum Thiatbaldi. Signum Hrodbratti. Signum UUlfhardi. Signum Lethradi. Signum Athulini. Signum Landradi. Ego Thiathard diaconus rogatus scripsi et subscripsi.