Nihil sibi quispiam cernitur minuando, quicquid de contra recipitur in augmentis; ideoque placuit atque conuenit inter Gerfredo episcopo et Frithuardo, ut terras eorum, ubi loci eueniebant, inter se commutare deberent, quod ita et fecerunt. Ergo donat memoratus Frithuardws suprascripto Gerfrido episcopo in concambio terre sue in villa que dicitur Hesingi in pago Riporum, super fluuio Rura, id est dimidium mansum cum pratis, pascuis, aquis, aquarumue decursibus, molibus et inmolibus, presidiis, peculiis. Econtra dedit Gerfredws episcopus suprascripto Frithuardo dimidium mansum, id est terram tantum in pago Bortergo, in villa que dicitur Castorp, et contra pascua et silvas quas dedit Frithuardus, dedit Gerfridws episcopus XX furlangas in pago Dreginni, in villa que dicitur UUerina.
Unde inter se epistolas uno tenore conscriptas fieri et adfirmare rogauerunt, ut unusquisque, quod a pare suo accepit, hoc habeat, teneat atque possideat, vel quicquid exinde facere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habeat potestatem ad faciendi; et si aliquis de heredibus nostris hanc concambiam infrangere voluerit, inde ante conspectum dei in die iudicii reddet rationem, vel in hoc seculo conponat C libros de auro cocto, vel ducenti de argento.
Actum in loco qui nuncupatur Billarbeci, sub die VIIII kalendas decembns, regnante Hludouuico imperatore anno XXI. Signum Frithuardi qui hanc traditionem fieri rogavit et propria manu firmavit. Signum Reginhardi. Signum UUalgeri. Signum Bruni. Signum Bouoni. Signum Berningi. Signum Reginfridi. Signum Hildibaldi. Signum Hericoni. Signum Egoni. S. R. Ego Reginharius indignus presbiter scripsi et subscripsi.