Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 253


Datierung: (783) 07 22
Ausstellungsort: Weißenburg

Traditio Domniga de Salininse.

In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Igitur donavit Domniga iurnales X et CX carradas de feno in Dundigan et in Cutiga marca. Ego enim in dei nomine Domnica femina donatrix in amorem domini idcirco dono ad monasterio Wizemburgo qui est constructus in honore sancti Petri et Pauli, ubi Ermbertus episcopus presente tempore esse videtur. Dono igitur ad ipso monasterio hoc est in pago Solinense in locis noncupantibus Dundiga et Cutinga marca, hoc sunt iurnales X et prata ad carradas CX tantum, in ea vero ratione ut ipsa casa dei vel agentes eius ipsa rem habeant teneant adque posideant et eorum successoribus in dei nomen derelinquant, vel quicquid exinde facere voluerint in omnibus abeant potestatem. Actum in monasterio Wizemburgo sub die undecima kalendas augustis, anno XV regnante domno nostro Karolo rege. Signum Domnice que hanc donatione fieri rogaverunt. Testes Bernaarto. non scripsi et subscripsi.