Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 238


Datierung: 812 10 08

Carta quam fecit Herimuadus.

Dum dominus de terrena mercare precepit caelestia, promisit iuxta lectionem que dicit celum et terra transibunt, verba autem mea non transeunt, sed tamen quod in ecclesiis et pauperibus erogetur, numquam deficit, sed in memoria eterna pro iusticia reputetur. Ideoque ego enim in dei nomine Herimuadus pro mercede eterna et pro remedium anim sororis meae nomine Sigiburgane trado et deputo iurnales II in pago Saroinse in villa et in marca que dicitur Rimuwilare de iure meo in iure et dominacione sacrosancto monasterio, cuius vocabulum est Wizenburgo, quod est constructus in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli super fluvio Lutra, ubi vir venerabilis Bernharius episcopus seu abba preesse videtur, in ea vero racione ut ipsa domus dei vel agentes illius rem superius denominatam vel conscriptam habeant teneant atque possedeant. Si quis vero, ut supra. Actum sub die VIII idus octobris anno XLIII regnante Karolo rege et imperii eius XII. Signum Herimuado qui hanc tradicionem fieri rogavit. signum Nidhartus. SignumBuabo †. signum t Druago. Signum †. signum Ruadolt signum Wigbraht. signumGerbraht. Sigiwinit †. Bedilo †. Hillo †. Baldani †. Fridulah †. Fridubraht †. Muatfrid †. Geilraht †. Gundbertus scripsit et subscripsi.