Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 138


Datierung: 7(58?) 08 04
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Wicfridi de pago Alisacinse.

Sacrosancte aeclesie sancti Petri que est in monasterio quod vocatur Wizenburg et est constructum in pago Spirinse super fluvio Lutra, ubi in dei nomine Davidus episcopus preesse videtur. Ego itaque Wicfridus dono pro anime meae remedium ad ipso loco sancto donatumque ut permaneat esse volo. Hoc est in pago Alisacinse in marca vel in villa quod vocatur Kacesfelt de terra aratoria iurnales V, et infra marca Bardesteti similiter iurnales V. lpsos decem iurnales a die presente ad ipso loco sancto trado atque transfundo, ut ab hac die ipsam rem superius nominatam ipsa casa dei habeat teneat atque possideat et eorum successoribus Christo propitio derelinquant, faciendi inde quod voluerint liberam perfruantur arbitrium. Si quis vero, ego ipse aut heredes mei, et cetera, stipulacione subnixa. Actum publice in monasterio Wizenburg, sub die II nonas augustas anno nono regni domni nostri Pipini regis. Testes: Wicfrit. Isanbraht. Graobart. Boranolt. Ego Hildifrit scripsi et subscripsi.