Concession a Saint-Julien par le comte Foulques le Bon, abbé de Cormery,
d’un droit dans la rivière de la Veude.
Datierung: 944 03
Morem praecedentium patrum videmur sequi, si res nobis a Deo concessas jure ordinamus. Idcirco, ego Fulco, abba atque rector ex coenobio Cormaricensis ecclesiae, notum sit omnibus (fidelibus, praecipueque) nostris successoribus, quoniam deprecatus est nobis Georgius abba (atque omnis) congregatio monachorum Sancti Juliani, ut eis aliquid ex nostra potestate concederemus, more censili, quod et fecimus, cum assensum omnium monachorum in jam nuncupato monasterio Deo et Sancto Paulo servientium; scilicet nostram portionem quam habemus in flumine qui vocatur vosda, ea duntaxat ratione ut annualim in festivitate Sancti Pauli reddant in censu denarios tres. Si vero fuerit aliquis, quod minime credo, qui contra hanc hauctoritatem aliquam calumniam inferre conaverit, non vindicet, sed haec omni tempore firma et stabilis permaneat. Et ut certior et firmior ab omnibus ...... cradatur, ego Fulco sub signo sanctae crucis corroboravi.
...... decanus et monac[hus] ...... Simon ? Subscripsit ....tus monachus subscripsit ...... Ingelgerius monachus subscripsit. Rotbertus subscripsit ......... Teutfredus subscripsit.
Data in mense marcio, anno VIII regnante Lodovico rege.