Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Une nouvelle charte de Théotolon, Nr. 1

In nomine summi Salvatoris Dei. Teotolo, sanctae Turonicae sedis humilis archiepiscopus, notum immo atque percognitum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesie presentibus scilicet ac futuris precipueque successoribus nostris quoniam deprecatus est nos quidam sacerdos ac fidelis noster, nomine Guarno, uti ex rebus abbatiae sancti Ursi, videlicet ex presbiterio quam ipse per nostrae largitionis donum tenere ac regere videtur, quibusdam hominibus, videlicet tribus fratribus, hoc est Bernaldo iam clerico necnon et Ansegario sive Auramno, aliquid de terra arabili sub institutione census, annuatim reddendum, per huius nostrae auctoritatis testamentum concederemus. Cuius deprecationem benigne recipientes concessimus memoratis hominibus de terra arabili ut supra dictum est arpen. II, per medium currente via publica, sitam in pago Turonico, in vicaria Cambortensi, in villa Camborteto. Terminatur de tribus partibus terra sancti Martini, quarta vero parte terra sancti Andreae. Eo etiam modo concedimus eis predictam terram ut habeant licentiam desuper quodcumque melius elegerint faciendi, solventes exinde annis singulis ad missam sancti Ursi, que celebratur V kl. agusti, partibus Guarnonis sive successoribus suis censum dr. VIII et eis amplius non requiratur aut exigatur, sed sub tali censu libere ac quiete possideant, nemine inquietante atque contradicente; et si de eodem censu tardi aut neglegentes reperti fuerint, id ipsum emendare studeant et quod tenuerint non ideo amittant. Post eorum quoque digressum, habeant licentiam aut ad filios aut ad parentes vel etiam cuicunque voluerint predictam terram aut vendere aut relinquere, salvo tamen ecclesiastico censu. Emerunt autem predictus Bernaldus clericus et fratres sui prescriptam terram de Guarnone presbitero tam in argento quam in convalente sol. XVI. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, manu propria eam firmavimus manibusque fidelium nostrorum adfirmare rogavimus. θΗωθωΛω miseratione omnipotentis Dei Turonorum archiepiscopus subscripsit Guarno presbyter hanc auctoritatem fieri deprecatus et ipse subscripsit. Badilo decanus atque archiclavis sive abbas subscripsit. Otbertus ωθΒΗΡθογϹ archidiaconus subscripsit. Rotbertus archidiaconus subscripsit. Otgerius diaconus atque precentor subscripsit. Odo diaconus subscripsit. Item Rotbertus archidiaconus subscripsit.Erbernus licet indignus acolythus subscripsit. Girardus presbyter subscripsit. Gauzbertus presbyter subscripsit. Mainardus presbyter subscripsit. Rotgerius clericus subscripsit. Giraldus diaconus subscripsit. Arnulfus presbyter subscripsit. Ingelbertus diaconus subscripsit. Acfridus clericus subscripsit. Hucbaldus clericus subscripsit. Dodaldus sacerdos subscripsit. Gunbertus clericus subscripsit. Vivianus clericus subscripsit. Ricbertus presbyter subscripsit. Data menseo in civitate Turonus anno ... regnante Hludovico rege. ... et rogitus scripsi et subscripsi.