Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 778

Papst Johann X. bestätigt dem Kloster Sanct Gallen seine Privilegien und Satzungen.
Datierung: 920 02 23

Johannes episcopus servus servorum Dei omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus. Religiositati vestrae notum esse volumus, quia quidam vir venerabilis nomine Salomon ex partibus Germaniae, Constantiensis ecclesiae episcopus et abbas monasterii sancti Galli, per legatos suos nobis innotuit cum licentia senioris sui Chuonradi regis limina sancti Petri causa orationis insuper et pro nostra visitatione adire velle, sed propter infestationem tumultuantium populorum illis in partibus saevientium venire non posse. Innotuit etiam per eosdem legatos ipsum iam sub antecessore nostro beatae memoriae Sergio papa Romam venire et ab eo benigne susceptus concessa sibi auctoritatis suae familiaritate inter alia apostolicum expetiit, quatenus praefati monasterii privilegium, quod ab antiquis temporibus usque ad tempora Arnolfi regis solis regibus subiacebat, ut fratres inibi demorantes inter se abbatem eligere et constituere potestatem haberent, quia propter eum violatum fuit, nam ipse illud monasterium in beneficium acquisivit, apud Arnolfum regem et filium eius Hludowicum precibus impetravit, ut denuo restaurare praeciperent, et ab ipsis adepta licentia ex apostolica auctoritate renovatum confirmaretur. Hoc ipsum sicut ipse episcopus praesens apud antecessorem nostrum expetiit, ita per legatos suos data licentia a domino suo Chuonrado rege apud nos impetravit. Nos vero veneratione suae religiositatis agnita libenti animo petitioni eius assensum praebuimus, per auctoritatem apostolatus nostri certum conscriptum fecimus, per quod privilegia et statuta antiquitus praedicto monasterio concessa solidissime firmavimus, ita ut nunc et deinceps sepedicti coenobii fratres neque episcopus neque alterius monasterii abba neque comes neque alia quaeque alicuius hominis persona audeat inquietare, sed quod sancitum est et constitutum apostolica auctoritate firmum et inviolabile cunctis temporibus in aevum permaneat. Si quis autem, quod fieri nolumus, verum etiam prohibemus, contra hoc nostrae auctoritatis privilegium agere praesumpserit et violare temptaverit, sciat se, nisi resipuerit, anathematis vinculis subdendum et a regno Dei alienandum; qui autem praesumpserit et non resipuerit, anathema sit et a regno Dei alienatus abscedat et in infernum cum diabolo sine fine mansurus demergatur. In hoc etiam petitionibus religiosi episcopi, venerabilibus legatis hoc subnixe supplicantibus, ut contra consuetudinem nostram carta Romana cum scriptis notariis permutatis conscribi haec in pergamento, quod secum detulerant, concessimus. Et ut non dubitaretur de ipsis, quae scripta sunt, anulo nostro subtus sigillari iussimus. Qui autem horum, quae per nostram auctoritatem scripta sunt, veri exsecutores et observatores extiterint, benedictionem et gratiam a domino Deo mereantur aeternam. Amen. Bene valete. Scriptum est per manus Epiphanii notarii sanctae Romanae ecclesiae in mense februario. Datum per manus Petri Ortensis episcopi, VIII kal. mart., indictione VIII, regnante domno Berengario anno IIII, postquam Caesar consecratus est, feliciter in Dei nomine. Amen.