Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 763

Abt Salomon verleiht an Waldram den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz in der Mark Gossau gegen Zins.
Datierung: 910 03 30
Ausstellungsort: Gossau

Christi igitur favente clementia Salomon abba monasterii sancti Galli. Convenit itaque nos cum consensu fratrum et advocati nostri Amalungi ut res, quas Waldram nobis contradidit, ei iterum per hanc precariam repraestaremus , et quod fecimus. Tradidit itaque nobis praefatus Waldram omnem proprietatem suam, quam hodie in Gozesouarro marcho possidet; ea videlicet ratione, ut ipse easdem res ad se recipiat et tempus vitae suae possideat in censum unius denarii singulis annis circa missam sancti Martini in basilica structa in Gozesouva persolvendum. Si autem legitimi illi heredes procreantur illique superstites fuerint, sub praefato censu teneant, redemptione sibi et illis eorumque posteris amplius denegata. Si autem absque liberis obierit, sorores suae, si illum super vixerint, sub memorato censu eandem proprietatem habeant et post obitum illorum ex integro ad monasterium redeat nullo resistente Actum in Gozesouva, praesentibus his, quorum nomina subnotantur. Signum Salomonis episcopi et abbatis et advocati eius Amalung nomine, qui hanc precariam fecerunt. sig. Alberich decanus. Engilbret praepositus. Ruodker sacratarius. Thioto cellararius. Ruodpret portarius. Hartman camerarius. Tuotilo hospitarius. Signa aliorum. Waldram. Thiotpret. Puoto. Wolfhart. Winerat. Adalram. Walto. Herebrant. Wito. Albgoz. Ysanbret. Ysanhart. Herebret. Winidhere. Muothere. Waldhere. Hagano. Wolfdrie. Wetti. Uoto. Willeger. Ego itaque Uodalrich indignus monachus scripsi et subscripsi Notavi diem fer. VI, III kal. apr annum Hludowici regis XVI, sub Adalberto comite.