Wolvolt überträgt seinen Besitz zu Adelineswilare in der Mark Gossau an Sanct Gallen.
Datierung: 909 07 18
Ausstellungsort: Herisau
In Dei omnipotentis nomine Ego Wolvolt trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis Salomon abba praeesse dinoscitur, quicquid proprietatis in Gozzesouvarro marcho in villa Adelineswilare hodierna die visus sum possidere, cum domibus, aedificiis, agris, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis. mobilibus et inmobilibus omnibusque rebus ad eandem proprietatem pertinentibus ea scilicet ratione, ut ego ipse easdem res recipiens ad me tempus vitae meae possideam et inde censum annis singulis circa missam sancti Martini ad basilicam in Herinesouva persolvam, id est I denarium. Quibus autem ego precariam dabo, de eisdem rebus censum, id est II denarios vel I maldrum de grano sive IIII pullos ad praedictum locum persolvant, redemptione mihi et illis amplius denegata. Post meum autem et illorum obitum praefatae res ex integro ad monasterium succedant perpetualiter possidendae Si quis vero, quod absit, hanc traditionem violare temptaverit auri untias III, argenti pondera V coactus ad aerarium regis persolvat et haec traditio nihilominus firma permaneat stipulatione subnixa Actum in Herinesouva publice coram altari sancti Salvatoris, praesentibus his, quorum hic signacula subnotantur Signum ipsius Wolvolti, qui hanc traditionem manu sua fecit. Signa et aliorum testium: Thietpret. Puoto. Wolfhart. Winerat. Adalram. Walto. item Wolfhart. Wito. Thietrich. Waldram. Albcoz. Ego Uodalrich indignus monachus ad vicem Cozzolti praepositi, qui hanc traditionem manu sua suscepit, praesente advocato suo Amalungo scripsi et subscripsi Notavi diem III fer., XV kal. aug anno XVII Hludowici regis, sub Adalberto comite.