Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 753

Thieteram überträgt seinen Besitz in der Mark Flawil an Sanct Gallen.
Datierung: 907
Ausstellungsort: Uster

Notum sit omnibus tam praesentibus, quam futuris quod ego Perenger cogitans pro instabili hac vita trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Salomon praeesse videtur, pro remedio animae meae coniugisque meae Meginliubae quicquid hodierna die visus sum habere in pago Zurihkeuve et in villa, que dicitur Fulchineswilare, sive paternae, hereditatis vel aetiam meae adquisitionis, tam domibus, quam aetiam ceteris edificiis meis, agris, pratis, campis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis et quicquid dici vel nominari potest, omnia ex integro trado atque transfundo ad praedictum monasterium; ea videlicet ratione, ut ego et coniunx mea praenominata easdem res ad nos recipientes tempus vitae nostrae possideamus sine redemptione censumque inde annis singulis persolvamus, id est duos denarios vel precium duorum denariorum, similiter et legitima procreatio mea eadem potestate et sub eodem censu possideant Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipse aut ulla alia persona opposita contra hanc cartam traditionis ire temptaverit, irrita sit eius machinatio et ad aerarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat Actum in loco, qui dicitur Ustra publice, praesentibus his, quorum hic signa continentur Signum Perengeri, qui hanc traditionem fieri postulavit. sig. Thietpoldi advocati. sig. Ruodkeri. sig. Rihkeri. sig. Ruodperti. sig. Ruodheri. sig. Rihperti. sig. Chuniberti. sig. Hiltiberti. sig. Liupin. sig. Kezin. sig. Emharti. sig. Zuppin. sig. Werimberti. Ego itaque Tuotilo indignus presbyter ad vicem Engilberti praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati annum Hludowici regis VIII, sub Uodalrico comite.