Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 748

König Ludwig lässt seinen Hörigen Johann frei.
Datierung: 906 05 31
Ausstellungsort: Rotweil

In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente gratia rex. Noverint omnes fideles nostri, praesentes scilicet et futuri, quia nos rogatu Purucharti dilecti comitis nostri quendam proprium servum nostrum iohan nominatum in praesentia fidelium nostrorum per excussionem denarii de manu illius iuxta legem Salicam in elemosynam nostram liberum dimisimus et ab omni iugo servitutis absolvimus, eius quoque absolutionem hoc scripto firmavimus, quam in omni tempore firmam inviolabilemque mansuram esse volumus. Praecipientes ergo iubemus, ut sicuti reliqui manumissi, qui per huiusmodi titulum absolutionis a regibus vel imperatoribus noscuntur esse relaxati ingenui, ita deinceps memoratus iohan bene ingenuus atque securus existat. Et ut ista ingenuitatis pagina firma stabilisque consistat, annulo nostro eam consignari iussimus. Ernustus cancellarius ad vicem Theotmari archicapellani recognovi. Data II kal. iun., anno incarnationis Domini DCCCCVI, indictione VIIII, anno regni domni Hludowici VII. Actum in Rottwila feliciter. Amen.