Hiltesind überträgt ihren Besitz zu Hittnau an Sanct Gallen.
Datierung: 905 07 08
Ausstellungsort: Isikon(?)
In Dei nomine et pro Christi amore Ego itaque Hiltesind trado ad monasterium sancti Galli, ubi venerabilis abba Salomon praeesse dinoscitur, cum manu advocati mei Cunzonis quicquid in Hittenouva hodierna die visa sum habere hereditatis et quicquid ab aliis mihi traditum fuerat vel delegatum ea ratione, ut ego easdem res ad me recipiens tempus vitae meae possideam sub censu unius denarii, si autem redimere voluero, licentiam cum uno denario redimendi habeam; cuicumque autem hanc cartam trado, ad eundem locum similem censum persolvat et eadem redemptione concessa Si quis autem, quod fieri non credo, contra hanc cartam traditionis ire conaverit invitus persolvat ad erarium regis auri untias tres et argenti pondera V et nihilominus haec carta firma permaneat stipulatione subnixa Actum in Isencrimenswilare publice, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Hiltesindae, quo hanc traditionem fieri postulavit, et advocati eius Cunzonis. Signa et aliorum. Pernhart. † Reginbret. † Hadamar. † Wito. † Adalhelm. † Thiodolt. † Uto. † Adal. † Samo. † Zuppo. † Rihker. † Erchanolt. † Ruadker. † Anno. † Cunzo. † Adalbret. † Uozo. † Liutpret. † Cotafrid. † Utto. † Selbo. Ego itaque Sigibret indignus presbyter ad vicem Peronis decani atque praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem II fer., non. iul annum Hludowici regis VI, Adalbertum comitem.