Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 736

Abt Salomon verleiht an Trostila den von ihr an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Adelnoteswilare gegen Zins.
Datierung: 904 07 30
Ausstellungsort: Büren

Christi favente clementia Salomon abba monasterii sancti Galli. Complacuit nobis una cum consensu fratrum et advocati nostri Eskirici ut res, quas nobis Trostila tradidit, per hanc precariam ei represtaremus, quod et fecimus Tradidit enim nobis praedicta Trostila cum manu advocati eius ...... talem proprietatem, qualem de Helfolteswilare et Keberateswilare concambiavit in Adelnoteswilare, cum aedificiis, agris, pratis, pascuis, campis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus; eo pacto, ut ipsa easdem res per tempus vitae suae possideat et exinde singulis annis censum persolvat, id est II denarios vel I maldrum de grano, redemptione omnino denegata, similiter et legitima procreatio eius easdem res sub eodem censu absque redemptione possideat Actum in loco Puirra. Signum domni Salomonis abbatis et advocati eius Eskirici, qui hanc precariam firmaverunt. Ecce et alii testes Engilbret decanus. Eccho sacratarius. Engilbret cellararius. Cozpret portarius. Tuotilo hospitarius. Thiothelm camararius. Introducantur et alii testes Thietpret. Wolfhart. Puoto. Sindolf. Wito. Sigibret. Adalbret. Richart. Reginhart. Wolfmunt. Orthere. Heribrant. Thietrich. Ego Elolf indignus monachus et diaconus scripsi et subscripsi Notavi diem II fer., III kal. aug annum Hludowici regis V, comitem Adalbertum.