Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 712

Abt Salomon vertauscht an Othere 6 Höfe und 378 Juchart Acker- und Wiesland zu Jonswil gegen 5 Höfe und 180 Juchart zu Bazenheid, 175 Juchart zu Wilen (?) und einen Hof und 42 Juchart zu Uzwil.
Datierung: 897 05 19
Ausstellungsort: Wiesendangen

Omne, quod inter diversas partes varia commoditate interveniente atque persuadente sanis consiliis legalibusque diffinitionibus geritur, necessarium est propter futuras dissensiones praecavendas conscriptionis firmitate posterorum auribus designare Inde ego Salomon humilis episcopus Constantiensis ecclesiae sed et abba monasterii sancti Galli notum esse desidero cunctis, praesentibus scilicet atque futuris, quod quidam homo nomine Othere propter vicinitatem iuris sui iurisque monasterii sancti Galli nos rogavit, ut quasdam res nostri iuris illi contiguas atque congruas in concambium ipsi traderemus, et ille cum suis rebus nobis etiam congruis hoc nobis pleniter restitueret Quod petitioni illius consentientes una cum consensu religiosorum fratrum monasterii praedicti et advocati nostri Eskirichi concessimus atque peregimus. Nos enim dedimus illi in iohanniswilare inter curtilia, que sunt sex, et inter arveam terram et prata iuchos CCCLXXVIII cum omnibus usibus ad ipsa curtilia in eadem marcha pertinentibus usque in illum rivum, qui per Rintal fluit, sicut nos in ipsa marcha presenti die visi sumus possidere et ipse econtra dedit nobis in Pazenweida inter curtilia, que sunt V, et aliam terram CLXXX iuchos et ad Wiloua CLXXV et in Uzzinwilare iuchos XXII, pariter cum uno curtili et cum omnibus ad ipsum pertinentibus, et praeter aequalis mensurae restitutionem in ipso loco, hoc est in Uzzenwilare, ad partem monasterii de suo addidit iuchos XX, haec vero omnia cum omnibus ad ea pertinentibus in ius et potestatem praefati monasterii tradidit et permansura confirmavit pro concambio et stabilitate supra memoratarum rerum, quas illi in iohanneswilare a nobis contraditas superior pars istius cartulae designat; ea scilicet ratione, ut si nos praefatas res ab ipso nobis contraditas absque violatione regiae potestatis inconvulsas optinere poterimus, illi perpetualiter inconvulsum permaneat, quod a nobis concambii ratione suscepit, quod si per vim regiam aliqua violentia in praedicta eius donatione nobis fuerit illata, quod fieri non sperat, monasterium exinde iniustitiam non patiatur, sed suis rebus legitime revestiatur. Adhaec notum sit omnibus, quod hanc concambii pactionem prius apud nos impetrare vel optinere non potuit, quam suam proprietatem, quam in iohanneswilare habuit, et res in eodem loco a monasterio illi traditas post obitum suum sancto Gallo pleniter se donaturum promitteret, alioquin supradictas res, quas illi in iohanneswilare in concambium dedimus, perpetualiter possideamus. Actum in Wisantwangun publice, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Salomonis episcopi et advocati eius Eskirichi. sig. Engilberti decani. sig. Peronis praepositi. † Alberichi sacratarii. † Reginberti cellararii. † Adalberti camerarii. † Witonis portarii. † Ratperti hospitarii. Sed et aliorum, qui ibidem praesentes fuere. † Richine. † Huppold. † Thiotpold. † Ruoding. † Folcherat. † Wilhere. † Arolf. † Luto. † Reginger. † Lantfrid. † Immo. † Notker. † Wolfker. † Pato. † Engilram. † Hademar. † Horskolf. † Waldram. † Adalho. † Heitar. † Landpret. † Egilolf. † Egino. † Werimbold. † Liutfrid. † Zuzo. † Walthere. † Hiltiger. Ego itaque Ratpret indignus levitico ordini copulatus ad vicem Peronis praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, XIIII kal. iun annum Arnolfi regis X, imperatoriae vero potestatis et apostolicae benedictionis secundum, Adalbertum comitem.