Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 706

Kaiser Arnolf bestätigt dem Kloster Sanct Gallen die Immunität und das Recht der freien Abtswahl.
Datierung: 896 08 09
Ausstellungsort: Forchheim

In nomine sanctae et individuae trinitatis Arnolfus divina favente clementia imperator augustus. Si servorum Dei petitionibus, quas pro ecclesiarum sibi comissarum utilitatibus nobis suggesserint, clementer annuimus, eos ad nostrum obsequium inclinamus et aeternae beatitudinis mercedem nos proinde consequi oppido confidimus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium videlicet atque futurorum industria, quia Salomon dilectus episcopus noster et abba cenobii sancti Galli confessoris Christi, quod est situm in pago Durgouve super flumen, quod dicitur Steinaha, quoddam praeceptum bonae memoriae Hludowici praestantissimi regis, avi videlicet nostri, ad manus nostras deferebat, in quo continebatur, qualiter ipse praedictum cenobium cum monachis ibidem Deo militantibus et cum rebus atque hominibus ad se iuste ac legaliter aspicientibus vel pertinentibus sub sua constituisset defensione atque immunitatis tuitione, et quando divina vocatione abba ipsius monasterii ab hac luce migrasset, licentiam haberent secundum regulam sancti Benedicti inter se eligere abbatem, deprecans clementiam nostram, ut nos ipsum praeceptum supra- dicti regis nostro imperiali scripto roboraremus atque firmaremus. Nos vero pro Dei amore communi consilio cum nostris fidelibus, episcopis scilicet, abbatibus atque comitibus habito comperimus divina obsequia racionabiliter ibidem esse correcta et omnia secundum regulam sancti Benedicti esse disposita, praecibus illius aurem pietatis nostrae libenter accommodavimus et hanc auctoritatem confirmationis nostrae circa ipsum monasterium eiusque rectores fieri iussimus, per quam decernimus atque iubemus, ut deinceps omni tempore absque alicuius infestatione Christo iuvante perpetuo inconvulsum permaneat, et ut nullus iudex publicus aut quilibet superioris aut inferioris ordinis rei publicae procurator in ecclesias aut villas, agros aut caetera loca seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore infra regnum divinitus nobis collatum iuste et rationabiliter possidet vel quae deinceps divina pietas ibidem augere voluerit, aut causas iudiciario more audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas seu fideiussores tollendos sive homines ipsius monasterii, tam ingenuos, quam et servos, super terram ipsius commanentes inrationabiliter distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea, quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat; sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii cum omnibus sibi subiectis et rebus vel hominibus ad se iuste aspicientibus vel pertinentibus sub tuitionis atque immunitatis nostrae defensione remota totius iudiciariae potestatis inquietudine quieto ordine possidere et nostro fideliter imperio parere. Et quandoquidem divina vocatione supradictus abba vel successores eius obierint, quamdiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum et secundum id, quod in auctoritate saepe nominati avi nostri continetur, licentiam habeant eligendi abbatem, quatenus ipsi fratres ibidem Deo famulantes pro nobis et stabilitate regni nostri Domini misericordiam iugiter exorare valeant. Statuimus etiam, ut annuatim inde dona nostrae serenitati veniant, sicut de caeteris monasteriis, id est cavalli duo cum tot scutis et lanceis. Et ut haec auctoritatis nostrae concessio pleniorem in Dei nomine obtineat stabilitatem, manu nostra praeceptum illius concessionis firmavimus et anuli nostri impressione insigniri iussimus. Signum domni M Hludowici invictissimi regis. Signum domni Arnolfi M invictissimi imperatoris augusti. Ernustus cancellarius ad vicem Theotmari archicappellani recognovit et subscripsit. Data V idus aug., anno incarnationis Domini DCCCXCVI, indictione XIIII, anno regni domni Arnolfi VIIII, imperii autem eius I. Actum Forohheim in Dei nomine feliciter. Amen.