Hupret überträgt seinen Besitz zu (Mönch-)Altorf an Sanct Gallen.
Datierung: 893 05 14
Ausstellungsort: Lendikon
In Dei nomine Ego Hupret trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Salomon praeesse dinoscitur, quicquid proprietatis hodierna die visus sum habere in pago Durgouve et in Zurihgouve pro remedio animae meae parentumque meorumin loco nominato Altthorf ea videlicet ratione, ut ego ipse easdem res ad me recipiam tempus vitae meae sub censu VI denariorum, et si redimere voluero, cum XXX solidis redimendi licentiam habeam, similiter laegitima procreatio mea. Si autem ego non redimero vel filii mei, tunc nepotes mei, filii videlicet Waltharii, qui ei legitimi fuerint procreati, ipsam hereditatem possideant sub censu VI denariorum, et si redimere voluerint, similiter redimant, hoc est cum XXX solidis. Si autem ego vel filii mei non redimimus, tunc filii Waltharii ipsam hereditatem redimant, si voluerint, cum XXX solidis. Quod si ego non redimero vel legitima procreatio mea nec nepotes mei, deinceps vero omnia post nostrum obitum statim ad monasterium revertantur absque ullius contradictione Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ulla alia opposita persona contra hanc cartam traditionis aliquam molestiam intulerit aut eam irrumpere conaverit auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat ad aerarium regis et nihilominus haec traditio firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnexa Actum in loco, qui dicitur Lentinchova publice, praesentibus his, quorum hic signacula continentur Signum Huperti, qui hanc traditionem fieri rogavit. Signa et aliorum testium, qui ibidem paersentes fuerunt sig. Wito. † Waldhaere. † Anteres. † Ruadker. † Hartpret. † Iro. † Liutolt. † Thiodolt. † Anno. † Zuppo. † Cotefrid. † Liutkis. † Reginpret. Ego itaque Pero indignus monachus atque diaconus scripsi et subscripsi Notavi diem II feriam, II id. maias anno sexto regnante Arnolfo rege, sub Adalberto comite.