Kaiser Karl vertauscht an Abt Hartmot einen Mansus zu Güttingen gegen einen andern zu Sumpfohren.
Datierung: 883 02 14
Ausstellungsort: Mindersdorf
† In nomine sanctae et individuae trinitatis Karolus divina favente clementia imperator augustus. Comperiat igitur omnium fidelium nostrorum, praesentium videlicet et futurorum industria, qualiter nos quoddam concambium ex monasterio sancti Galli, ubi venerabilis abba Hartmodus praeesse dinoscitur, cum consensu fratrum ibidem Deo famulantibus perpetravimus. Dedimus namque ad eundem monasterium in villa, quae dicitur Gutininga, mansum unum cum omnibus ad eundem mansum pertinentibus, aedificiis, terris, agris, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, viis et inviis, cultis et incultis; et accepimus econtra in villa nuncupata Sundphorran alium mansum simili modo cum omnibus ad eundem mansum pertinentibus seu aspicientibus. Et iussimus hoc praeceptum inde conscribi, per quod decernimus atque iubemus, ut quemadmodum supra insertum habetur, deinceps firmum et stabile permaneat sine ullius inquietudinis obstaculo. Et ut haec auctoritas nostra in Dei nomine obtineat firmitatem et ab omnibus verius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter signavimus et anuli nostri impressione sigillari iussimus. Signum domni Karoli M serenissimi imperatoris augusti. Waldo cancellarius ad vicem Liutwardi archicancellarii recognovi et subscripsi. Data XVI kal. mar., anno incarnationis Domini DCCCLXXXIII, indictione I, anno vero imperii piissimi imperatoris Karoli II. Actum in villa Muneresdorf in Dei nomine feliciter. Amen.