Herebret und seine Gattin Cundpric vertauschen an Sanct Gallen ihren ererbten und erworbenen Besitz zu Heldswil gegen ebensoviel zu Waldkirch.
Datierung: 879 05 29
Ausstellungsort: Gossau
Omne namque, quod inter partes diversas bonis moribus sanisque consiliis fuerit diffinitum, necesse est propter futura iurgia subicienda succedentibus temporibus conscriptionis vinculo conligare Ego Herebret et coniunx mea Cundpric communi manu tradidimus ad monasterium sancti Galli quicquid in Heidoltiswilare paternae hereditatis et nostrae adquisitionis habuimus nos autem a venerabili abbate Hartmoto totidem accepimus in Waldchirichun marcho, ita ut annis singulis censum inde persolvamus nos et posteri nostri duos maldros et in unaquaque aratura iurnalem unam aramus ea dumtaxat ratione, ut pars utraque accepte ius concambitionis deinceps inconvulsum et inviolabile perennibus temporibus absque ulla inquietudine vel repetitione possideat Si quis vero, quod fieri non credo, aut nos ipsi aut ulla opposita persona contra hoc concambium venire et illud impedire voluerit auri uncias tres et argenti pondera V in fisco coactus persolvat et hoc concambium nihilominus firmum et stabile permaneat cum stipulatione subnixum Actum in loco, qui dicitur Cozesouva illa, quae proxima est monasterio, publice, praesentibus his, quorum hic signa notantur Signum Hartmoti abbatis et advocati sui Heiter. Signa aliorum: Wito. Coius. Ruadpret. Pato. Renger. Pouto. Milo. Willihere. Nordpret. Witpret. Willihelm. item Willihere. Engilram. Heribrant. Muninc. Adalram. Thiotpret. Wolfmunt. Ego Ruadger subdiaconus ad vicem Liutonis diaconi scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, IIII kal. iunias annum III Karoli regis, comitem Adalbertum.