Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 609

Erphrich erhält den von ihm dem Kloster Sanct Gallen widerrechtlich entzogenen, später aber dem Kloster in öffentlichem Gericht wieder zugesprochenen Besitz gegen Zins auf Lebenszeit.
Datierung: 878 10
Ausstellungsort: Liubilinanc

Notum sit tam praesentibus, quam futuris, quod quidam homo, nempe Erphrich, quandam hereditatem in Eiganteswilarre de traditione Ratmundi, Thingmundi, Gemmundi ad sanctum Gallum pertinentem iniuste invasam quasi hereditario iure sibi vindicavit, donec advocatus sancti Galli nomine Hildibrant temporibus Hartmoti abbatis in publico mallo easdem res ab eo iustitia dictante coacto recepit et in ius sancti Galli redegit. Sed cum idem Erphorich clementiam domni Hartmoti adisset, impetravit ab eo, ut eandem possessionem sub censu unius hircinae pellis solidum valentis diebus vitae suae possideret redemptione sibi earundem rerum penitus denegata. Progenies autem eius supradictas res sub censu duarum pellium hircinarum, quarum singulae unum solidum valeant, a saeculo in saeculum possideant, nulla sibi earundem rerum redemptione concessa Actum in Liubilinanc publice, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Erpherichi, qui hanc conscriptionem fieri postulavit. † Ummo. † Froolf. † Uodal. † Petto. † Emicho. itemPetto. † Bernwic. † Hartpret. † Ellinwart. Folcholt. † Ratolf. Ego Purgolf monachus indignus scripsi et subscripsi Notavi mensem octobrem annum III Karoli regis post mortem patris sui Hludowici, Uodalricum comitem.