Liutker überträgt seinen ganzen Besitz an Sanct Gallen.
Datierung: 876 09 28 – 877 08 27
Ausstellungsort: Romanshorn
Ego itaque in Dei nomine Liutker trado ad monasterium sancti Galli, ubi Hartmotus abba praeesse dinoscitur, quicquid hodierna die visus sum possidere, id est domibus ceterisque edificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus vel quicquid dici aut nominari potest; omnia videlicet ex integro tradita atque delegata esse volo ad praedictum monasterium sancti Galli; ea videlicet ratione, ut ego ipse et uxor mea Engilhilt easdem res tempus vite nostre possidentes censum inde duorum denariorum singulis annis persolvamus, similiter et legitima posteritas nostra easdem res sub eodem censu possideat. Si autem nobis placuerit, mihi videlicet Liutkero et uxori meae Engilhilde, easdem res a monasterio redimere licentiam habeamus cum I solido persolvere; posteritas tamen nostra non habeat potestatem illam redimendi a supradicto monasterio Si quis autem, aut ego ipse, quod absit, aut ulla obposita persona contra hanc cartam venire aut eam inrumpere voluerit ad erarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus haec carta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in loco, qui dicitur Rumaneshorn publicae, praesentibus quorum hic nomina subnotantur Signum ipsius Liutkeri et uxoris illius Engilhildae, qui hanc cartam fieri firmarique rogaverunt. Signum Meginbret. † Ruadpret. † Waldicho. † Uodalman. † Engilman. † Otfred. † Engilhart. † Uodalpret. † Hungoz. † Gozpret. † Ruadpret. Item † Ruadpret. † Thioterich. † Starahcholf. † Engilhart. † item Starahcholf. † Ligneso. Ego itaque Hartman ad vicem Pernharti praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem VI fer annum primum domni Karoli, sub Adalberto comite.