Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 596

Reginbert überträgt seinen Besitz zu Dürnten, einen Hof und drei Jucharte ausgenommen, an Sanct Gallen.
Datierung: 876 05 29
Ausstellungsort: Ratpoleschiricha

In Christi nomine Ego Reginpret pro remedio animae meae parentumque meorum trado ad coenobium sancti Galli, ubi modo venerabilis Hartmotus abba praeesse dinoscitur, quicquid proprietatis hodierna die habeo in Tunruthun, praeter unum curtile cum casa atque cum ceteris edificiis ad eum pertinentibus, in quo modo habito, atque praeter III iuchos ea videlicet ratione, ut ego easdem res ad me recipiens omne tempus vitae meae possideam atque censum inde singulis annis persolvam, hoc est I denarium sive in argento sive in grano sive in cera. Similiter et legitima posteritas mea ipsam hereditatem sub eodem censu possideat. Et si aliquando mihi placuerit, licentiam habeam easdem res redimere cum I solido. Si autem legitimus heres ex posteris meis defecerit, omnia ex integro ad praedictum monasterium redeant perpetualiter possidenda Si quis vero, quod fieri non credo, ego aut ulla opposita persona hanc cartam traditionis violare praesumpserit auri uncias III et argenti pondera V coactus ad aerarium regis persolvat et nihilominus haec carta traditionis firma stabilisque permaneat stipulatione subnixa Actum in loco, qui dicitur Ratpoldeschiricha publice, praesentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Reginberti, qui hanc cartam traditionis fieri rogavit. † Uozo. † Herchanpret. † Paldolt. † item Erchanpret. † Plidker. † Anno. † Koldine. † Paldine. † Wolvolt. † Kozram. † Zuppo. † Perihker. Ego itaque Ratpert indignus monachus ad vicem Walthere presbyteri scripsi et subscripsi Notavi diem III feriam, IIII kal. iunias anno XXXVII regni Hluodowici, sub Humfredo comite.