Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 525

Der Presbyter Willibold und seine Brüder Sigihart und Uadalgis übertragen ihren Besitz .zu Sigeharteswilare an Sanct Gallen.
Datierung: 867 (866) 03 24 (25)
Ausstellungsort: Wasserburg

Nos fratres Willibold presbiter et Sigihart atque Uadalgis de Aragungeuve tradimus ad monasterium sancti Galli, cui modo Grimaldus abba preest, quicquid in Sigeharteswilare proprietatis habemus ea videlicet condicione, ut unus nostrum, id est Willibold, quandocumque ei libuerit in ipsam congregationem suscipiatur secundum regularem disciplinam, si eius vita talis fuerit perspecta, et donec id fiat sub quattuor denariorum censu easdem res possideat. Utrumvis autem fiat, id est vel si ad monasterium venero vel foris obiero, statim res prefate ad monasterium redeant in evum possidendae Si quis vero contra hanc cartulam venire et eam irrumpere temptaverit auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et haec cartula nihilhominus firma permaneat Actum in Wazzarburch publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Williboldi presbiteri et Sigeharti atque Uadalgisi, qui hanc cartulam fieri rogaverunt. † Sigibret. † Selbo. † Thiothere. † Engilbold. † Folcharat. † Ruadinc. † Chunipret. † Eburne. † item Ruadinc. † Erffo. † Witpret. † Hilterat. † Elffo. † Isanpret. † et aliorum multorum. Ego itaque Liuthartus indignus monachus ad vicem Rihperti prepositi rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lune, id est VIII kal. apr anno XXVIII regni Hludowici, sub Uadalricho comite.