Ruodpret überträgt seinen Besitz zu (Nieder-)Helfenswil an Sanct Gallen.
Datierung: 867 03 01
Ausstellungsort: Thietingscella
In Dei nomine Ego Ruodpret trado ad coenobium sancti Galli quicquid proprietatis in Helfolteswilare hodierna die visus sum possidere, aedificiis, campis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus seu quicquid dici vel nominari potest, omnia videlicet ex integro trado ad predictum coenobium sancti Galli, cui modo venerabilis abba Grimaldus presidere dinoscitur; ea scilicet pactione, ut ego ipse easdem res ad me recipiam et annis singulis censum inde solvam, id est denarios II vel maldrum I de grano. Et si redimere voluero, cum uno solido redimam. Similiter et legitima posteritas mea easdem res in eodem censu possideat redemptione illi penitus denegata. Si autem legitima posteritas mihi procreata non fuerit, tunc prefatae res in ius prefati coenobii redeant absque ullius contradictione in aevum possidende Si quis vero hanc cartam traditionis infringere conatus fuerit ea componat, quae in lege Alamannorum continentur et hec carta nihilominus sui obtineat firmitatem Actum in loco, qui nominatur Thietingescella publice, presentibus quorum hic nomina subnotantur Signum Ruodpret, qui hanc cartam tradicionis fieri rogavit. † Waltfrid. † Oto. † Huotto. † Adalo. † Reginfrid. † Nordman. † Heriman. † Reginpret. † Wenzil. † Weringis. † Rathere. † Kebehart. † Kerpret. † Wolverat. † Heimerat. † Starcholf. Ego itaque Wolfcoz monachus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, hoc est II kal. mart annum XXVII regni Hludowici regis, Uodalricum comitem.