Ernust überträgt seinen Besitz zu Flawil an Sanct Gallen.
Datierung: 867 02 09
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
In Dei nomine Ego Ernust tractans et recogitans de salute et de remedio animae meae trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli cum manu advocati mei Liutperti, ubi Grimaldus abba praeesse videtur, quicquid in Flawilare habeo ea videlicet ratione, ut ego ipse easdem res ad me recipiam censumque inde annis singulis solvam, id est II denarios aut unum maldrum de grano. Et si redimere voluero, cum II solidis redimam. Et si de me legitimi filii procreati fuerint, tunc illi easdem res sub eodem censu et sub eadem redemptione habeant. Quod si legitimi heredes de me procreati non fuerint, tunc pater meus et mater mea, si tamen me supervixerint, et sorores meae post ipsos, Hiltiwart, Hiltisind, Hiltiwic, et legitima earum procreatio sub censu II maldrorum possideant omni redemptione penitus eis abnegata Si quis vero contra hanc cartulam venire et eam irrumpere temptaverit auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et tamen haec traditio firma permaneat Acta in eodem monasterio publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Ernusti et advocati sui Liutperti, qui hoc fecerunt. † Willihelm. † Sindolt. † Witpret. † Waldpret. † Otker. † Nidhart. † Nordman. † Cozpret. † Wolfho. † Engilhere. † Willihere. † Ato. Ego itaque Liuthartus indignus diaconus atque bibliothecarius rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, V id. febr anno XXVIII regni Hludowici, sub Adalperto comite.