Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 517

Perehtram überträgt 20 Juchart Wies- und Ackerland zu Siggingen an Sanct Gallen.
Datierung: 866 06 18
Ausstellungsort: Siggingen

Ego in Dei nomine Perehtram tractans de remedio animae meae ad coenobium sancti Galli, ubi Grimaldus abba preesse videtur, in pago Linzgauie in villa, quae dicitur Sikkinga, XX iugera de pratis et de aliis agris, quae arari possunt trado atque transfundo ea videlicet ratione, ut si filiae meae Adalbruc et Pilikart in sanctimoniali habitu vitam ducere voluerint, communiter easdem res habeant censumque annis singulis inde persolvant, id est unum maldrum de grano aut duos denarios. Si vero supradicta filia mea Pilikart in sanctimoniali habitu vitam agere noluerit, tunc supradictas res soror eius Hadalbruc habeat et eundem censum persolvat, et post illius obitum ad ius supradicti monasterii perpetualiter possidendae redeant Si quis vero, quod fieri non credo, hanc traditionis cartam a me sponte perpetratam irrumpere voluerit in erarium regis multa componat, id est auri uncias III et argenti pondera V et quod inchoaverit perficere non valeat, sed haec praesens traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in Sikkinga publice, praesentibus istis, quorum hic nomina subnotantur Signum Perethtrammi, qui hanc traditionem fecit. † Cundheri. † Cundarat. † Cundhart. † Anno. † Willibold. † Azzo. Eiskeri. † Ruadpret. † Herirat. † Albirih. † Hammi. † Walteri. † Liuttram. Ego itaque Pernhart indignus subdiaconus ad vicem Rihperti rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, XIIII kal. iul anno XXV Ludowici regis, sub Oadalricho comite.