Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 509

Erimbret überträgt seinen ganzen ererbten, noch nicht übertragenen Besitz im Thurgau, mit Ausnahme von Puohperg, an Sanct Gallen.
Datierung: 865 06 11
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego itaque Erimbret in Dei nomine pro remedio animae meae parentumque meorum trado ad monasterium sancti Galli, cui modo Crimaldus abba praeesse dinoscitur, omnem hereditatem meam, quam in Durgauge extra traditionem hodierna die habeo, excepto Puohperge, cum omni scilicet integritate, tam domibus, quam edificiis, silvis, pascuis, pratis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus et quicquid dici vel nominari potest ea videlicet ratione, ut ego ipse easdem res ad me recipiam et censum inde singulis annis persolvam, id est duos denarios. Et si redimere voluero, cum duobus solidis redimendi licentiam habeam. Legitimam quoque procreationem si me habere contigerit, ipsas res sub eodem censu habeat et similiter, ut ego, redimat. Post obitum vero meum uxor mea ipsas res in praedicto censu habeat. Quod si legitimi mei heredes defecerint uxore mea easdem res possidente, tunc Thioto, Luto, Bono vel eorum legitimi heredes infra V annos cum XV libris redimendi licentiam habeant Et si uxor mea ante illos V annos obierit, tunc Thioto, Luto, Bono vel eorum legitimi heredes censum inde, id est unius servi frehtam absque diebus et femine operibus singulis annis persolvant, et unus vel duo, sicut omnes, redimant. Quod si nec Thioto nec Luto nec Bono nec illorum legitimi heredes redemerint, tunc ipsae res ad praefatum monasterium redeant in aevum possidende Si quis tamen, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus heredum vel coheredum meorum contra hanc traditionis cartulam venire et eam irrumpere temptaverit, conatus sui privetur effectu et ad erarium regis auri untias tres, argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus haec traditio firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa. Actum in ipso monasterio publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Erimberti, qui hanc traditionem fieri voluit. sig. Heitar. † Thioto. † Luto. † Amalunc. † Anzo. † Willihere. † item Willihere. † Folchart. † Woffo. † Gerolt. † Altebret. † Sindolf. † Wolfbold. † Witpret. Ego itaque Engilbret vice Marcelli diaconi scripsi et subscripsi Notavi diem lunae, III id. iun anno XXVI regni Hludowici, sub Adalberto comite.