Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 456

Wolfdhrud überträgt ihren Besitz zu Adetswil an Sanct Gallen.
Datierung: 857 06 20 – 858 06 20
Ausstellungsort: Ratpoldeschiricha

Ego in Dei nomine Wolfdhrud sanctarum admonitionibus conpuncta scripturarum cum manu advocati mei Geremonis potestative ad coenobium sancti Galli, ubi Grimaldus praeest abba, trado atque transfundo pro remedio animae meae quicquid proprietatis in Adaloltiswilare meo iuri subiectum obtineo eo videlicet modo, ut ego ipsa sub censu IIII denarios easdem res possideam Filii quoque mei Adalhere et Selbo sub eodem censu eas volo ut in sempiternum possideant. Hanc autem traditionem cum praedicta mater nostra perfecisset, et nos filii eius Adalhere et Selbo communi consilio puram huius traditionis professionem facientes legitime hanc cartam levavimus et conscribere secundum rationem praelatam humiliter rogavimus Si vero ulla persona hanc traditionis cartulam inrumpere velit, effectum sui conatus non obtineat et ad aerarium regis multa componat, id est auri uncias III, argenti pondera V et haec cartula firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in Ratpoldeschirichun publice, praesentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Possonis. Wolfhart. item Posso. Cunzo. Ruadprhet. Paldolt. Plidker. Hiltipolt. iosebh. Uozo. Witirich. Uoto. Walthere. Perehfrid. Perathart. Adalpolt. Erchanolt. Erlapolt. Waltehre. Heilram. Ego itaque Dancho subdiaconus vice Adalberti scripsi et subscripsi Notavi diem iovis regnante Ludowico rege anno XVIII, sub Kerolto comite.