Liutbert überträgt seinen Besitz zu Lautrach an Sanct Gallen.
Datierung: 855 06 18
Ausstellungsort: Lautrach
Ego in Dei nomine Liutpret trado ad monasterium sancti Galli pro anime meae remedio et aeterna retributione quicquid in villa Lutraha nuncupata et in eadem marcha visus sum habere, id est tam domibus, edifitiis, campis, pratis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, egressus et ingressus, quicquid proprietatis visus sum habere, omnia ex integro ad iam dictum monasterium tradita ac delegata esse volo ea siquidem ratione, ut easdem res ad me recipiam et annis singulis censum exinde persolvam, id est duos denarios. Et si ipsis rectoribus placuerit, ut in eodem monasterio victum et vestitum habeam in quocumque ministerio voluerint, tunc uxor mea nomine Hiltibrihc quatuor iurnales habeat tempus vitae suae et eundem censum solvat, id est duos denarios, et iterum post illius obitum ad eumdem monasterium revertantur, cetera vero statim ad ipsum monasterium pertineant; si autem in ipso monasterio victum et vestitum non habuero, tunc omnia, sicut supradixi, in censum habeam tempus vitae meae. Et post meum obitum, si uxor mea vixerit, illos quatuor iurnales, sicut supradictum est, habeat; et post illius obitum omnia ad ipsum monasterium revertantur perpetim possidenda Si quis vero istam cartulam inrumpere voluerit sotianti fisco persolvat coactus auri untias tres et argenti pondera IIII et quod quesivit non valeat evindicare, sed ista cartula omni tempore firma permaneat cum testibus subnexa Signum Liutprhet. Edillioz. Pippo. Meginhere. Wolprhet. Wolarat. Wolfho. Walto. Peramuot. Wolfdirigi. Engilpold. Engilram. Muathelm. Hamadhio. Aluwic. Ego itaque Rihpertus rogitus scripsi et subscripsi regnante domno Ludowico rege Alamannorum anno XV, sub Chonrato comite. Notavi diem in IIII kal. iul Actum in villa Lutraha nuncupata publice, presentibus quorum superius signacula continentur