Thancbrat und sein Neffe Hartpert übertragen ihren Besitz zu Steinegg an Sanct Gallen.
Datierung: 854 06 23
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Nos in Dei nomine Thanchrat et filius fratris mei Hartpert tradimus ad monasterium sancti Galli quicquid proprietatis in pago Durgauge in loco, qui dicitur Steinigunekka visi sumus habere quod sub ratione ista perpetualiter traditum atque delegatum esse volumus, videlicet ut annis singulis in commune censum solvamus, id est IIII denarios aut duo maldra de grano. Similiter et tota nostra procreatio ex nobis legitime genita ipsasque res sub condictione prefati census absque ulla inquietudine possideamus Hec autem traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio, presentibus istis Signum Thanchrati et Hartperti, qui hanc traditionem fieri decreverunt. sig. Isanheri. † Adal. † Sumar. † Adalpret. † Willihelm. † Engilbald. † Otfrid. † Hunger. † Reccho. † Perhmar. † Cotescalch. Ego itaque Albrih rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, VIII kal. iul anno XV Hludowici regis, sub Oadalricho comite.