Tatto überträgt seinen erworbenen und erkauften Besitz zu Lommis an Sanct Gallen.
Datierung: 854 03 30
Ausstellungsort: Lommis
Ego in Dei nomine Tatto trado ad monasterium sancti Galli, ubi Grimaldus abbas praeesse videtur, quicquid conquisitum vel conparatum in Loupmeisamarca habere dinoscor, id est terris, animalibus, ovibus, capris, porcis, bubus, vaccis, trappis sive lineis sive laneis, aliaque varia suppellectile, quicquid dici aut nominari potest omnia ex integro tradita atque delegata esse volo ad praefatum monasterium pro remedio anime meae sub ea condictione, ut easdem res et que deinceps adquirere valeo in hac condictione stent, ad me recipiam habendi et usandi tantum tempus vitae meae Post meum vero obitum omnes praedictae res in omnibus meliorate et aucte ad monasterium statim revertantur possidendae, et ut nulli in beneficium dentur Nullusque contra hanc cartulam venire audeat quod si quis fecerit, illa conponat, que in lege Alamannorum continentur Actum in Loupmeisa, praesentibus istis Signum Tattonis, qui hanc traditionem fecit. Amalbert. Sigimunt. Isanbert. Otan. Crimbert. Cozzolt. Adalwart. Engilbert. Hagabert. Utto. Liutbert. Liuto. Ego itaque Edilleoz diaconus scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, III kal. aprilis anno XVI Hluduwici regis in orientali Francia, sub Udalricho comite.