Gerhart schenkt seinen erworbenen Besitz zu Lautrach an Sanct Gallen gegen lebenslängliche Verleihung einer Hufe zu Altstätten.
Datierung: 853 09 24
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
In Dei igitur nomine Ego Gerhart sacris predicationibus frequenter ammonitus pro animae meae remedio trado atque transfundo ad monasterium sancti Galli, cui Grimaldus abba preesse dinoscitur, quicquid in villa nuncupata Lutaraha adquisitum habeo, tam domibus, quam aedificiis, silvis, pratis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus, omnia ex integro ad iam dictum coenobium trado; in ea videlicet ratione, ut cultores prefati monasterii supradictas res ad se statim recipiant in perpetuum possidendas Et unam hobam, quam in villa nominata Altsteti habere videntur, diebus vitae meae mihi praestent et censum inde annis singulis in die natali sancti Galli solvam, id est solidum I; post obitum vero meum sine ullius contradictione ad iam dictum monasterium redeat in aevum possidenda Si quis vero, quod fieri non estimo, si ego ipse, quod absit, vel ulla alia persona hanc traditionis cartulam inrumpere temptaverit auri uncias III, argenti pondera V coactus ad aerarium regis persolvat et conatus sui privetur effectui. Et nihilominus haec traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio publice, presentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Gerharti, qui hanc traditionem fieri rogavit. † Hildiboldi. † Isanberti. † lsgeri. † Ernust. † Engilboldi. Dagaberti. item Isanberti. † Hato. † Buozzo. † Wolvine. † Wolfpert. † Ruadpold. † Nandger. † Otger. † Walthere. † Ruadfrid. † Zeizzo. † Haddo. † Ratheri. † Hato. † Arthelm. † Edilleoz. † Meginhart. † Theginhart. † Sigihart. † Ekcolf. Ego itaque Marcellus monachus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, VIII kal. octob anno XV Hludowici regis Alamannorum, sub Cuonrato comite.