Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 397

Baaldarih überträgt seinen Besitz zu Hiltaninga an Sanct Gallen.
Datierung: 845 (838) 12 05
Ausstellungsort: Hiltaninga

In nomine domini nostri iesu Christi ego Baaldarih cogitans pro anime meae remedium ac pro eterna retributione Ideoque trado omnes res meas, quas visus sum habere infra pago Prisahgauginse et in villa Hiltaninga et in eadem maarcha, ubi et ubi in omni loco, id est tam terris, domibus, aedificiis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, quicquid dici aut nominare potest, totum et integrum trado atque transfundo ad eclesiam Dei, quae est constructa in predicto pago in loco, qui dicitur Witunhouva, in onore sancte Marie sanctique Mihaaelis ceterorumque sanctorum, ubi venerabilis presbiter Lantpertus pastoralem curam sub Libone auctore fungit et Tuato advocatus preesse videtur; in ea videlicet ratione, ut mihi predictas res fruendi liceat tempus vite maee et censum persolvam annis singulis ad dedicationem predicte basilice denarios II. Post meum vero discessum uxor mea habeat terciam partem in omnibus rebus et de agris meis iurnales II usque tempus vite sue, infantesque mei habeant alias res et posteritas illorum ach procreatio, quae de illis orti vel nati fuerint, et eodem censum similiter persolvant Si quis vero anch traditionem irritam facere conaverit legalia damna teneat, sicut in lege scriptum sit, id est auri uncias II, argenti pondera V coactus persolvat et non perficiat, quod inchoavit, sed presens traditio firma permaneat stibulatione subnexa Acta traditio ad Hiltaninga, istis presentibus, quorum signa subter inpressimus Signum Baaldarici, qui fieri rogavit. † Sigifrid. † Rento. † Herchanbold. † Frieso. † Witleih. † Waltheri. † Hortheri. † Sigipret. † Hootpold. † Ruadalo. † Meginpret. † Walto. † Ego Rammingus iam presbiter scripsi Notavi in non. dec anno VI regnante domino nostro Ludowigo rege in Alamannia, sub Albaricho comite feliciter. Amen.