Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 394

Otpert überträgt einen Weiler bei Utinishusun an Sanct Gallen.
Datierung: 845 04 20
Ausstellungsort: Steinach

Ego in Dei nomine Otpert trado ad monasterium sancti Galli pro remedio anime meae et patris mei ... et matris mee ... et uxoris meae Abarhilde unum vilare iuxta Utinishusun ad occidentalem plagam situm, sicut ibidem elaboratum et conprehensum habeo, id est viis, aquis, egressus et ingressus cum omnibus ad iam dictum locum volo esse traditum et serviat ad illum altare, quae est ad Steinaun; sub ea videlicet ratione, ut easdem res ad me recipiam annisque singulis ab eis censum solvam, id est XV siclos de cervisa et unum maldrum de pane, unum porcum IIII denarios valentem, quando sagena fuerit. Et si redimere voluero, cum IIII denarios redimam ad illum altare, quae est ad Steinaun. Quod si mihi legitimus heres procreatus fuerit, eundem censum solvat et easdem res habeat, et si voluerit redimere, cum eodem predicto precio redimet. Si autem ego ante habiero, quam istam redimitionem faciam et antequam mihi legitimus heres progenitus fuerit, tunc Otpert et Meginbert et Liubirih atque Uadalbric prefatas res ad se recipiant et eundem censum solvant annis singulis redimendique licentiam non habeant. Hec tamdiu communiter faciant, usque quo ab eis viri legitimae heredes procreati fuerint; si autem ad feminas aliquando venerit, tunc prefata res ad monasterium revertatur pleniter possidendum Si quis vero contra hanc traditionem venire voluerit illa conponat, quae in lege Alamannorum continentur Et hec carta nihilominus firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum in Steinaun, presentibus istis Signum Otperti, qui hanc traditionem fieri rogavit. sig. † Valberti. sig. Vurmher. Selbo. Ratheri. Cundaro. Engilbold. Isanbert. Hartbert. Adalcoz. Heimo. Lantolt. Tagabert. Hadabert. Witigauo. Rihbert. Puazo. Isaac. Cozbert. Ego itaque Edilleoz ypodiaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lunis, XV kal. mad anno V Hludavici regis, sub Udalricho comite.