Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 392

Ratolf und sein Sohn Scrutolf übertragen ihren Besitz in der Mark Theuringen an Sanct Gallen.
Datierung: 844 09 11
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Igitur nos in Dei nomine Ratolf et Scrutolf tradimus ad monasterium sancti Galli pro anime nostrae remedio et pro aeterna retributione quicquid in Turingaro marcha visi sumus habere, id est in edificiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quicquid parvitate mea adquirere potui vel adhuc in qualicumque loco adquirere debeo, cum omnibus rebus trado atque transfundo ad supradictum coenobium sancti Galli; in eo videlicet tenore, ut easdem res habeam tempus vite meae et censum ex eo persolvam, id est IIII denarios. Et si redimere voluero, cum decim solidis redimem. Et si ego non redimero, post meum discessum filius meus Scrutolf atque eius frater easdem res habeant et in censum VI denarios domui Dei persolvant. Et si adhuc ipsi redimere voluerint, similiter rediment, id est cum X solidis. Si autem ipsi non redimerint, tunc tota nostra superventura progenies habeat in censu superiori, id est VI denarios, et ultra redimendi licentiam non habeant Si quis vero, quod fieri non credo, si nos ipsi, quod absit, aut ullus heredum vel proheredum nostrorum hanc cartulam a nobis factam inrumpere voluerit, conatus sui privetur effectu et in aerarium regis auri uncias tres et argenti pondera VI coactus persolvat sed nihilominus haec traditio firma et inconvulsa permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Ratolfi et Scrutolfi, qui hanc traditionem fieri rogaverunt. † Erchanbold. † Elidbreht. † Ekhart. † Waldram. † Erchanolf. † Wolvrit. Ego itaque Albarih rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, III id. sept regnante Luduwico anno quinto, sub Chunarado comite. Feliciter.