Joabo und seine Gattin Andustria schenken verschiedene Aecker von ihrem Besitz zu Rankwil an Sanct Gallen.
Datierung: 844 (851) 06 11
Ausstellungsort: Rankwil
Sacrosancta eclesia, que constructa videtur esse ad honorem domini nostri iesu Christi et sancti Gallonis confessoris necnon et ceterorum sanctorum Ego itaque ioabo et uxor mea Andustria quod damus et donatumque esset volumus et a presentem diem transfundimus proprietatis nostre in Vinomna cum filio nostro Drucione ad ipsum monasterium sancti Gallonis agrum sub monte, VI modiorum, confinit in silva et ex alia parte in ipsos monachos; alium agrum ad salice, VI modiorum, confinit in Audomares; item agrum ad via barbarisca, V modiorum, confinit in Aunulfi et ex alia parte in Prestancii; item agrum inter vias, I modium, confinit infantes Domnici et ex alia parte ipsos monachos; item agrum sub monte, II modiorum, confinit infantes Audomares; ista omnia superscripta donamus ad presentem diem ad ipsum monasterium. Si filii nostri Drucionis conversacio ibidemque fuerit, stet firmum, et si per sua culpa exinde exierit, similiter stet firmum, et si monachi eum deiectaverint aut per sua culpa non exierit, cum totum exeat Et si quis, quod fieri non credimus, si aliquis aliquando de nos vel de eredibus nostris aut soposita persona, qui contra hanc cartam donacionis ire, temtare vel inrumpere voluerit solvat dubla terra cui commutare voluerit et iudici aurum libras II cum stibulacione subnixa, que omnium cartarum accommodat firmitatem Facta carta in vico Vinomna, III id. iun anno XI regnante Ludoigu rege, sub presencia testium, qui hab eos rogiti venerunt vel signa fecerunt Notavi die et regnum Signum † ioabones et uxores sue Andustrianes, qui hanc cartam fieri rogaverunt. Testes Onoratus. Lobaldus. † Starcolfus. Unno. Cresenzanus. Valerius. Adalgisus. Habraham. Dado. Ego itaque Valerius presbiter hanc cartam scripsi