Salomom überträgt seinen ererbten Besitz zu Nusplingen, Fronstetten und Winterlingen an Sanct Gallen.
Datierung: 842 08 29
Ausstellungsort: Nusplingen
Si aliquid de rebus nostris pro Dei amore ad aliqua loca venerabilia sanctorum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine retribuere confidimus Igitur ego in Dei nomine Salomom, una cum matre mea Meginrada, in amore domini nostri iesu Christi et ob refrigerium animae meae patrisque mei ac matris necnon et fratrum seu parentum meorum trado ad monasterium sancti Galli quicquid in istis subter nominatis locis, id est Nuspilingum et Frunstet et Wintarfulinga contra fratrem meum in portionem accipere debeo, seu etiam si ipsa portio fratris mei mihi in hereditatem proveniet, cum omni integritate, id est mancipiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus seu quicquid dici aut nominari potest ad iam dictum coenobium volo esse tradita ac delegata; in ea ratione, ut easdem res ad me recipiam censumque inde annis singulis solvam, id est denarios VI. Et si redimere voluero, quandocumque mihi placuerit cum X solidis id agam. Si autem legitimus heres mihi genitus fuerit et ego ante non redemero, easdem res habeat censumque inde solvat, id est unius servi redibitionem per annos singulos, et si voluerit redimere, cum V solidis id agat. Si autem absque herede obiero, tunc mater mea in eundem censum, id est unius servi redibitionem, ipsas res possideat tempus vitae suae. Post illius vero obitum frater meus David et soror mea Meginrat vel illorum legitimi filii in denominatum censum, id est unius servi debitum, ipsas res habeant, et si voluerint redimere, infra X annos cum duobus weregoldis redimant. Si autem infra X annos non redemerint, tunc absque ullius contradictione ad iam dictum monasterium redeant in aevum possidendae, ita dumtaxat, ut ipsa mancipia non cogantur in ebdomada tres dies operare, sed tantum duos, addito, ut nulli umquam in beneficium dentur. Quod si datae fuerint, proximo heredi meo in hereditatem sibi vindicare liceat atque hereditario iure possidere Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis ex heredibus meis aut quaelibet persona, quae presentem cartam firmitatis inrumpere conatus fuerit, affectum quem inchoavit non obtineat et in aerrarium regis persolvat C solidos auri et nihilominus presens cartula omni tempore firma et inviolata perduret cum stipulatione subnexa Actum in villa Nuspilingum publice, praesentibus istis Signum Salomom et Meginrat, mater eius, qui hanc cartam fieri et firmare rogaverunt. Sig. Amalbret. sig. Erminolt. sig. Hizo. sig. Egilolf. sig. Erhart. sig. Chunimunt. sig. Heimo. sig. Rihram. sig. Hartarat. sig. Rodpret. sig. Anno. sig. Rodker. sig. Ekihart. sig. Alawic. sig. Otinc. sig. Hertinc. sig. Perahtram. Ego itaque Cozpert rogatus anno VIIII Hludowici regis, die martis, IV kal sept. rogatus scripsi et subscripsi, sub Alboino comite