Wolfger überträgt seinen Besitz zu Pfohren an Sanct Gallen.
Datierung: 842 06 04
Ausstellungsort: Pfohren
In Dei nomine Ego igitur Wolfger pro amore aeterne vitae et pro anime meae remedio seu pro anima patris mei vel pro aeterna retributione et cum manu advocatis mei Utonis et Sigimaris trado ad monasterium sancti Galli confessoria quicquid in hac die praesente visus sum possidere iure proprietatis in pago, quod vocatur Perahdoltaspara, in villa et in marcha, quod dicitur Forra; id est tam domibus, quam aedificiis, mancipiis, terris, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus vel quicquid dici aut nominari potest, omnia ex integro ad iam dictum cenobium trado atque transfundo ea scilicet ratione, ut dum vixero easdem res sub usu fructuario ad me recipiam et annis singulis exinde censum persolvam, id est duos dinarios vel unum malterum de anona. Et si redimere voluerim, cum uno solido redimam. Post meo vero discessu soror mea Wolfburuc ipsas res habeat et annis singulis exinde censum persolvat, hoc sunt IIII dinarios aut duos malteros de anona. Et si redimere voluerit, cum V solidos redimat. Si autem illa non redimat, post eius disessu suprascripta res ad iam dictum caenobium revertatur perpetualiter ad possidendum Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse Wolfger aut aliquis de heredibus vel proheredibus, qui contra hanc cartam traditionis venire aut eam infrangere voluerit ad fiscum multa conponat, id est auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et quod repetet per nullius ingenium evindicare non valeat, sed haec presens carta traditionis omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipsa villa Forrun publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Wolfgeris, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. Signum advocatis sui Utonis et Sigimaris, qui simul cum ipso hanc cartam firmaverunt. sig. Thancho. sig. Theoto. sig. Hicho. sig. Ludo. sig. Reginbret. sig. Heidilo. sig. Anthad. sig. Lantbert. sig. Theotger. sig. Machelm. sig. Lantker. sig. Witbold. sig. Witpret. sig. Ruadker. sig. Heimo. sig. Walto. sig. Buto. sig. Erchanbold. sig. Willfrid. Anno III Ludowici regis, pridia non. iun., die dominico, sub Atone comite Ego Otolfus presbiter scripsi et subscripsi