Cotalind überträgt ihren Besitz zu Fridabrehteswilare an Sanct Gallen.
Datierung: 840 - 841
Ausstellungsort: Kloster Srt. Gallen
In Dei nomine Ego uxor Fridaberti nomine Cotalind. Decrevit talis mihi voluntas, ut res meas pro refrigerio et requiae anime meae ad aliqua loca venerabilia condonarem Trado namque ad monasterium sancti Galli, ubi Engilbertus abba preesse videtur, quicquid proprietatis in Fridabrehteswilare visa sum habere sive in pecoribus sive in hereditatis proprietate, campis, pratis, pascuis, marchis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, quicquid dici aut nominari potest, nihil dimittens, sed omnia ad iam dicta loca volo esse tradita atque perpetualiter firmata sub ea videlicet ratione, ut inde annis singulis censum persolvam, id est denarios duos. Et si ego illud redimere velim, cum uno solido illud redimem; similiter et filii mei et filiae faciant Et si quis hanc traditionem inrumpere voluerit, quod fieri non credo, ego aut heredes aut coheredes mei sociante fisco sint culpabiles, et coacti atque damnati illuc ad fiscum reddant auri untias duas, argenti pondera V Actum in eodem monasterio, presentibus istis Signum ipsius Cotalinde. sig. Otperti advocatis ipsius mulieris. sig. Waldpreht. sig. Tagoberti. sig. Adalpret. sig. Adalram. sig. Heribreht. H..... Ato. Christian. Reginolt. Alpheri. Fridabreht. Similiter et ego maritus ipsius mulieris ad prefatum locum trado atque transfundo quicquid in Perges marcho visus sum habere, omnia culta et inculta, mobilia et inmobilia, in illum ipsum censum, et illi ipsi testes suprascripti presentes fuerunt. Ego itaque Wolfcoz rogatus scripsi et subscribsi Notavi diem mercoris anno primo Hlohtharii imperatoris.