Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 377

Scrutolf schenkt seinen Besitz zu Hemminbah an Sanct Gallen.
Datierung: 838 11 21 oder 28
Ausstellungsort: Wasserburg

Ego in Dei nomine Scrutolf trado ad monasterium sancti Galli, ubi Bernwigus abbas preesse videtur, pro remedio animae meae patrisque mei Trhudine quidquid im Hemminbah in hac presenti die proprietatis visus sum habere, id est campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis, quicquid in eodem loco et in eadem marca proprium iuris mei habere dinoscor volo esse tradita ad iam dictum locum, habeantque ac teneant et quicquid rectores eiusdem monasterii exinde facere voluerint liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem Nullusque hanc cartam a me factam nec ego nec heredes mei violare presumant, quod si quis fecerit illa conponat, quae in lege Alamannorum continentur et haec carta nihilominus firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum in Wazzarpurc publice Signum Scrutolfi auctoris, qui hanc traditionem legaliter perfecit. † Sigibreht vicarius. Hiltibrant. Selbo. Cundbert. Helidpreht Ratpreht. Engilbold. Milo. Heriger. Lotto. Waldheri. Peio. Eburni. Wolaram. Meginfrid. Wigo. Williram. Rathelm. Waldpert. Ego itaque Theothart rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, VIIII kal. decembr anno XXV Hludowici imperatoris et Hludowici regis Alamannorum iunioris VI, sub Ruchario comite.