Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 356

Ratfrid überträgt seinen Besitz in Kesswil an Sanct Gallen.
Datierung: 836 03 28
Ausstellungsort: Utwil

Ego in Dei nomine Ratfrid trado ad coenobium sancti Galli pro remedio animae meae quicquid in villa Cheziwilare nuncupata proprietatis visus sum habere vel in eadem marcha, id est campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, omnia ex integro volo esse tradita ad predictum locum; sub ea ratione, ut easdem res ad me recipiam annisque singulis censum inde persolvam tempus vitae meae, id est II modios de grano vel precium eorum quod possim. Similiterque faciat cuncta procreatio mea a me legitime procreata et easdem res habeat. Redimendi autem licentiam nec ego nec aliquis heredum meorum habeat. Et si evenerit, ut ex me legitimus heres deficiat, tunc cum omni integritate predictae res redeant ad monasterium possidendae Si quis autem hanc traditionem irrumpere voluerit multa componat, id est auri uncias tres et argenti pondera V coactus persolvat et hoc traditio nihilominus firma permaneat stipulatione subacta Actum in villa Uttenwilare, presentibus istis quorum hic signa continentur Signum Ratfridi auctoris huius traditionis. sig. Sigker. † sig. Puoto. † Richnand. † Herimunt. † Otachar. † Alterich. † Alfrid. † Uoto. † Thingolf. † Puoso. † Immo. Ego itaque Tethart scripsi et subscripsi Notavi diem martis, IIII kal. aprilis anno III Hludowici regis in Almannia, sub Adalberto comite.