Reginfrid überträgt seinen ererbten Besitz zu Stammheim, Waltalingen, Guntalingen und Gisenhard, mit Ausnahme von 10 Hörigen, an Sanct Gallen.
Datierung: 831 09 22
Ausstellungsort: Stammheim
Ego in Dei nomine Reginfrid trado ad coenobium sancti Galli pro animae meae remedio patrisque mei ac fratris quicquid in subter nominatis villis presenti die videor iure hereditario possidere, id est Stamheim, Waltiningum, Cuntheringum et Gisinhard, omne videlicet, quod in eisdem locis vel in eisdem finibus in quibuslibet rebus possidere dinoscor, exceptis mancipiis X, quae ego ipse voluerim denominare, reliqua omnia ad iam dictum coenobium volo esse tradita ac delegata sub ea ratione, ut ipsas res in usum fructuarium recipiam censumque inde annis singulis solvam, id est II denarios. Et si quando redimere voluerim, cum I solido id agam. Si autem de me legitimus heres genitus fuerit, in eundem censum habere seu pari modo redimiere, id est cum I solido, liceat. Si autem absque herede obiero, tunc uxor mea Waldarat, si non nupserit, ipsas res omnes habeat duorumque servorum tributa annis singulis in censum persolvat. Si vero post me nupserit, tunc dotem suam tantum habeat, reliquae vero res cum omni integritate ad iam dictum coenobium redeant in aevum possidendae, addito ut nulli umquam in beneficium dentur. Quod si datae fuerint, tunc soror mea, si vixerit, Cuata prefatas res in Stamheim sitas possideat ad tempus vitae suae et in Waltiningum et Gisinhard ac supradicto censu ad monasterium proserviat, id est cum duobus tributis servorum, illud autem, quod in Cuntheringum habeo, Neribert et Erhart mei nepotes cum L solidis redimant, reliqua vero omnia post obitum sororis meae Cuatanae ad iam dictum coenobium redeant in aevum possidendae. Si autem post eam in beneficium datae fuerint, proximus heres meus, quilibet fuerit, easdem res hereditario iure sibi vindicet Haec autem traditio nullo umquam tempore a me vel quolibet alio valeat inrumpi; sed si quis inchoatus fuerit de auro uncias III et argenti pondera totidem coactus aerario regis persolvat hec vero cartula nihilominus suum obtineat vigorem stipulatione subnexa Actum in villa Stamheim nuncupata, presentibus istis Signum Reginfridi auctoris, sig. Swidger. Wacheri. Nandger. Liutbrant. Horscolf. Erhart. Neribert. Woffo. Lantpold. Ruadi. Tuno. Thingolt. Meginhart. Rihhart. Hartman. Williger. Wolvoloh. Ego itaque Cozpert rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, X kal. octobr anno XVIIII Hludowici imperatoris, sub Erchanbaldo comite.