Hilpert überträgt die Rihhartshufe zu Rüdlingen an Sanct Gallen.
Datierung: 827 12 27
Ausstellungsort: Lottstetten
In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod per semetipsam veritas promittit dicens: Date et dabitur vobis Ideoque ego Hupertus hac Domini veridica promissione conpulsus trado ad monasterium sancti Galli atque transfundo pro anime meae remedio genitorisque mei nomine Hiltrati, una cum manu advocati mei Hiltipoldi, quod in perpetuum traditum ac delegatum esse volo Illud vero, quod trado, est situm in villa, quae nominatur Ruodiningun, Rihharteshoba cum omni integritate ad eadem hobam in hac marcha pertinentibus, cum domibus, quam ceteris edificiis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis vel incultis ex integro, sicut antea predixi trado atque transfundo in ea videlicet ratione, ut ipsam hobam ad me recipiam et habeam tempus vitae meae et exinde in censum persolvam ad monasterium predictum annis singulis unum solidum. Et si in uno anno solvere neglegens fuero, in alio duplum restituam, similiter vel in tertio anno tres solidos solvam. Si aliquando redimere voluero ego Hupertus, licentiam habeam illud facere cum XX solidis in pecunia estimata. Quod si ego non redimero, sed prius defunctus fuero, nullus post me predictam hobam nec heres nec propinquus ullam habeat potestatem , sed ad memoratum monasterium cum omni integritate res predicte revertantur absque ullius contradictione perpetualiter possidendum. Si quis vero, quod evenire omnimodo non credo, si ego ipse, quod absit, aut heres vel proheredes mei aut quislibet aliquando surrexerit et presentem cartulam inrumpere voluerit, primum iram Dei incurrat et sancti Galli, et quod inchoavit abstrahere a domo Dei perficere non possit sed sit culpabilis ad proximum fiscum auri untias III, argenti pondera V coactus persolvat et presens cartula in aevum firma et stabilis permaneat cum testibus subnexa Actum in Lotstat publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Hucperti et Hiltiboldi advocati sui, qui hanc cartulam scribere rogaverunt. † Anshelm. † Egino. † Stritcrim. † Wolvarn. † Kerhart. † Kerbold. † Hiltini. † Liuto. † Peringer. † Meginbret. † Engilbold. † Wolfhad. † Purgolf. Ego itaque Watto diaconus ad vicem Huozoni presbiteri rogatus scripsi et subscripsi Notavi in VI kal. ianuar, et in die quoque feneris regnante domno imperatore Hludawico anno XIIII, sub Lantfredo comite feliciter.