Hiltilind überträgt eine vom Kloster Sanct Gallen durch Tausch erhaltene Hufe zu Ratzenhofe n an Sanct Gallen.
Datierung: 827 09 08
Ausstellungsort: Wasserburg
In Dei nomine Ego Hiltilind una cum voluntate filiorum meorum Witberti et Cotaberti trado ad monasterium sancti Galli illam hobam quam accepi ab eisdem monachis in cambionem, sitam in Ratineshowa, et ipsi a me aliam acceperunt in Chlufturnun iacentem Ideoque ego et filii mei tradimus illam hobam atque transfundimus pro remedio animarum nostrarum et aeterna retributione cum omnibus, quicquid ad eam hobam pertinet, cum domo et ceteris edificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis ea videlicet ratione, ut illam hobam in Ratineshovun iacentem ad me recipiam et annis singulis in censum persolvam tempus vitae meae IIII denarios vel octo modios in grano et duos pullos. Post meum vero obitum habeant ipsam predictam hobam Witpret et Cotabret et eundem censum persolvant, hoc est IIII denarios vel VIII modios et II pullos. Similiter et cuncta eorum procreatio ab eis genita faciet. Quod si ita contigerit, ut ipsum censum unum vel duos annos reddere dimiserint, revertatur hoba predicta ad monasterium perpetualiter possidendum, et ipsi careant, et domus Dei vestietur in aevum habenda Si quis vero surrexerit malo ingenio et si nos vel propinquus aut quislibet hominum istam presentem cartulam inrumpere conaverit socianti fisco in proximo iacenti multa conponet, id est auri untias III et argenti pondera V coactus persolvat et quod quesivit omnino non aeveniet, sed presens cartula omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in insula nuncupata Wazzarburc publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Hiltilinde et Witperti atque Cotaberti, qui hanc traditionem fieri rogaverunt sig. Ruadinc. † Podalolt. † Sigibret. Adalrih. † Reginhelm. † Hiltiprant. † Ruadpoto. † Meginbret. † Rathelm. † Reginolt. † Diotinc. † Erffo. † Adalrat. † Williger. Sigifrid. † Peretram. † Cundram. † Wolvarn. † Werin. † Hartker. Ego itaque Watto diaconus anno XIII regnante domno imperatore nostro Hludawico, notavi in VI id. sept., et sub Ruachario comite scripsi et subscripsi