Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 306

Abt Cozbert verleiht an Ehtolf den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Judaneswilare gegen Zins.
Datierung: 827 (828) 08 23 (21)

In Dei nomine Cozbertus abba coenobii sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum ut res, quas tradidit nobis Ehtolf in iudaneswilare, ei per hanc praecariam represtare deberemus, quod ita et fecimus ea siquidem ratione, ut dum ipse vixerit memoratas res et quicquid nos in iam denominato vilare visi sumus habere ad se recipiat censumque inde annis singulis solvat, hoc est I solidum in quo potuerit praecio. Et si filii eius Paldcoz et Perahtolf eum supervixerint, similiter faciant ipsi et eorum tota cognatio. Quod si absque herede obierint, memorato restituantur coenobio perpetim possidendae; addito etiam, ut si in uno anno praedictum neglexerint censum, in altero duplum restituant. Si vero inde negaverint, earundem confestim careant rerum Signum Cozberti abbatis et advocati sui Wolfharti, qui hanc precariam fieri rogaverunt. sig. Reginharti decani. sig. Amalgeri prepositi. sig. Hunolti portarii. sig. Ratgeri sacratarii. sig. Saloonis camararii. sig. Elolfi hospitarii. sig. Isanrici presbiteri. Actum in Uzzinriudo, sub presentia testium subter insertorum Signum Peritger. sig. Heitar. sig. Erchanbreht. sig. Paldolt. sig. Huogo. sig. Certili. sig. Reginolf. sig. Reginbold. sig. Crimheri. sig. Herlolf. sig. Heilram. sig. Rihpold. sig. Ruadheri. sig. Gerhart. sig. Perolt. sig. Wolfdrigi. sig. Heidolf. sig. Hunolf. Ego itaque Heribald ad vicem Cristiani presbiteri scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, XI kal. sept anno XIIII Hludowici imperatoris, sub Gerolto comite.