Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 301

Rihcholf und sein Bruder Helidolf übertragen ihren Besitz zu Landenberg an Sanct Gallen.
Datierung: 826 05 04
Ausstellungsort: Uzenried

Nos vero in Dei nomine Rihcholf et germanus meus Helidolf cogitavimus de diem iudicii vel de eterna retribucione ut nos omnes raes nostras, que sunt in pago Durgauginse in loco, que vocatur Lentinperc pro animas nostras vel pro antecessores nostros ad sanctum Gallonem tradedissimus, quod ita et fecimus ec sunt domibus, edificiis, casas, casalis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarum vel decursibus seu quidquid nos in ipsa fine vel in ipsa marcha visi sumus habere, totum et ad integrum tradimus adque transfundimus ad suprascribtum monasterium cum adpendiciis eius et in ea vero racione, ut nos ipsam rem habeamus et eredes nostri et exinde annis singulis censum solvamus dinarios duos valentem precium omni tempore Si quis vero, quod fieri non credimus, ipsi aut eredes nostri vel qui contra anc tradicionem istam a nos factam venire temtaverit aut eam inrumpere voluerit sociante fisco multa conponat, id est auri uncias duas et argento pondera V coactus exolvat et quod repetit vindicare non valeat, sed tradicio ista omni tempore firma permaneat cum stibulacione subnexa Actum in Uzinriudhu, presentibus quorum ic signacula contenuntur Signus ego Richolf et germanus meus Helidolf, qui istam tradicionem fecimus et firmare rogavimus. sig. † Perahtker. † Heitar. † Reginbold. † Eckihart. † Perolt. † Secki. † Ehtolf. † Heilram. Reginolf testibus. Ego Christianus ac si indignus petitus scribsi et subscribsi Notavi diem IIII nonas madias anno XIII regni domni Luduwici imperatoris.