Dhiotniwi überträgt ihren Besitz in Uzenried an Sanct Gallen.Dhiotniwi überträgt ihren Besitz in Uzenried an Sanct Gallen.
Datierung: 826 05 04
Ausstellungsort: Uzenried
Ego in Dei nomine Dhiotniwi cum furiskeozo meo Ehtolvo. Sumpsit mihi consilius pro animam meam vel pro eternam retribucionem ut ego omnes raes meas, que sunt in pago Durgauginse in villa, que vocatur Uzinriuda, ec sunt domibus, edificiis, casa, casale, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarum vel decursibus seu quidquid ego in ipsa fine vel in ipsa marcha visa sum Labere cum adpendiciis eius totum et ad integrum pro animam meam trado ad sanctum Gallonem adque transfundo, quod ita et feci; et in ea vero racione, ut ego ipsam rem habeam et exinde annis singulis censum solvam IIII dinarios valentem precium. Et post meum discessum abeant procreacio mea, qui de me nati vel procreati fuerint, ipsam rem et solvant ipsum censum omnique tempore Si quis vero, quod fieri non credo, ipsa aut eredes mei vel qui contra anc tradicionem istam a me factam venire temtaverit aut eam inrumpere voluerit sociante fisco multa conponat, id est auri uncias duas et argento pondera V coactus exolvat et quod repetit vindicare non valeat, sed tradicio ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnexa Actum in Uzinriudu, presentibus quorum ic signacula contenuntur Signus ego Dhiotniwi cum furiskeozo meo Ehtolvo, qui istam tradicionem fecimus et firmare rogavimus. sig. † Perahtker. † Heitar. † Reginpold. † Eckikart. † Perolt. † Secki. † Heilram. † Reginolf. † Helidolf. † Rihpold testibus. Ego Christianus ac si indignus petitus scribsi et subscribsi Notavi diem IIII nonas madias anno XIII regni domni Luduwici imperatoris.