Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 273

Berahtlinda überträgt ihren Besitz zu Birwinken (?) an Sanct Gallen.
Datierung: 822 02 19

Ego Berahtlinda in Dei nomine una cum manu advocatis meae, scilicet Pruningi, trado ad monasterium sancti Galli pro animae meae remedio vel pro aeterna retributione quicquid iure proprietatis visa sum possidere in villa nuncupante Wirinchova, omnia ex integro, ut praedixi ad prefatum monasterium; ea scilicet ratione, ut ad me recipiam et annis singulis inde censum persolvam, id est IIII denarios aut III maldras de annona et I vomerem. Similiter et filius meus Theotoltus faciat, id est res easdem ad se recipiat et cum eodem censu singulis annis proserviat, et eius similiter posteritas legitime nata faciat Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipsa aut ullus de heredibus meis, ulla opposita persona hanc traditionem infrangere voluerit sotiante fisco multa conponat, id est auri untias III et argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat in stipulatione subnexa Actum in loco, qui dicitur Pussinwanc publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsius Berahtlinde, qui hanc cartulam fecit una cum manu advocati sui Pruningi ac filio eius, scilicet Theotolti. sig. Amalrici. sig. Roadperti. sig. Hiltini. sig. Liutperti. sig. Hvolonis. sig. Puatonis. sig. Muningi. sig. Puasonis. sig. Wolfridi. sig. Camanolti. sig. Wolfperti. sig. Ugiperti. sig. Rihgeri. sig. Sicgeri. sig. Wolfpotonis. sig. Pabonis. sig. Arolfi. sig. Gerberti. Ego itaque Wolfcoz ad vicem Theotingi rogatus scripsi et subscripsi Notavi die mercoris, XI kal. mar regnante domno nostro Hludowico imperatore anno octavo, et sub Rihwino comite.