Kaiser Ludwig gibt die dem Fiscus zu Zürich einverleibte, von Pieta und Landpreht an das Kloster geschenkte Villa Uhcinriuda an Sanct Gallen zurück.
Datierung: 821 02 15
Ausstellungsort: Aachen
† In nomine domini Dei et salvatoris nostri iesu Christi Hludowicus divina ordinante providentia imperator augustus. Cum iustis servorum Dei petitionibus, quas nostris auribus insinuaverint, libenter annuerimus et eas cum Dei auxilio ad effectum pervenire fecerimus, non solum regiam et imperialem consuetudinem exercemus, verum etiam hoc nobis procul dubio tam ad statum terreni regni corroborandum, quam ad aeternae vitae beatitudinem capessendam profuturum esse confidimus. Idcirco notum fieri volumus omnium fidelium nostrorum tam praesentium, quam et futurorum solertiae, virum venerabilem Cozpertum abbatem ex monasterio sancti Galli nostram adisse mansuetudinem nobisque innotuisse, qualiter tempore iohannis episcopi et eiusdem monasterii abbatis villa, quae dicitur Uhcinriuda, quam Pieta et Lanprehtus filius eius cum appenditiis suis pia largitione per testamenti conscriptionem eidem monasterio contulerant, ablata esset et Turigo fisco nostro sotiata. Unde depraecatus est nos, ut super hac re iustissimam inquisitionem facere iuberemus; quatenus id, quod ille de praedicti monasterii rebus secundum aequitatis ordinem habere debuerat, iniuste non ammitteret. Cuius petitioni nos adsensum praebentes, fecimus ut rogaverat, et Geroldo fideli nostro hanc causam inquirere iussimus et diligenter inquisitam nobis renuntiare. Qui reversus retulit, quia sicut per pagenses loci illius, adhibitis his, quibus inter eos maxima fides habebatur, invenire potuerat, quod praedictum monasterium de his rebus, unde Cozbertus nobis suggesserat, iniuste spoliatum fuisset. Quam relationem cum audissemus et eam veram esse conperissemus, iussimus praedictam villam cum omnibus rebus ad eam pertinentibus, quae dudum erepta fuerat, eidem venerabili monasterio restitui. Sed et idem relegiosus vir Cozpertus abba nostrae mansuetudini suggessit, ut super his rebus restitutis praeceptionis nostrae confirmationem sibi dare iuberemus. Cuius petitionem, quia rationabilis nobis videbatur, ad effectum perducere curavimus. Statuentes ergo iubemus, ut supranominatas res Cozpertus praedicti monasterii abba successoresque eius per hanc nostrae auctoritatis confirmationem ab hinc in futurum firmissime teneant atque possideant neque a quolibet fidelium sanctae Dei ecclesiae atque nostrorum vel a cuiuslibet honoris aut potestatis persona ullo umquam tempore a iure praedicti monasterii subtrahatur, sed potius ex hac nostrae auctoritatis confirmatione perpetuam sumat firmitatem. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, anuli nostri inpressione eam signari iussimus. † Gundulfus ad vicem Fridugisi recognovi et subscripsi. Data XV kal. mart., anno Christo propitio octavo imperii domni Hludowici piissimi augusti indictione XIIII. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.